- CRYSTALLINAE Sphaerae duae tonitru edentes
- CRYSTALLINAE Sphaerae duae tonitru edentesasservantur in Musaeo Kircheriano Romae. Globi sunt trium digitorum in diametro ex rupea crystallo singulari arte in perfectam sphaeram elaborati: qui transfusum Solarem radium in punctum colligunt; ibidemque appositum formitem evestigio accendunt; obiecta vero omnia scevice catoptricâ provectione exhibent. Quos itidem effectus alias lentes praestare experimentô demonstratur. Serviunt et ad caustica horologia concinnanda, quibus horâ monstratâ accenditur ignis magno cum strepitu et campanella pulsu horam monstrat. Quam in rem vide plura apud Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo, p. 39. et 40. Ibidem Crystallifer as petras cerni, dicitur p. 42.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.